Latin
10.37 to 10.61
Augustine, De Trinitate 10.37-61
Unproofread scanNot analysed yet
sed, Visae sunt eis. Non autem sub eadem significatione solemus dicere, Visum est mihi, qua dicimus, Vidi. Et in illis quidem spiritualibus visis imaginum corporalium solet dici, et, Visum est niihi; et, Vidi: in istis vero quae per expressam corporalem speciem oculis demonstrantur, non solet dici, Visum est mihi; sed, Vidi. De illo ergo igne potest esse quæstio, quomodo visus sit; utrum iutus in spiritu tanquam foris, an vere foris coram oculis carnis. De illa vero columba quae dicta est corporali specie descen* disse, nullus unquam dubitavit quod oculis visa sit. Nec sicut dicimus Filium petram (scriptum e t enim, Petra autem erat Chrislus [I Cor. x, 4] ),ita possurnus dicere Spiritum columbam vel ignem. Ilia enim petra jam erat in creatura, et per actionis modum nuncupata est nomine Christi quem significabat; sicut lapis ille, quem Jacob positum ad caput etiam unctione, ad significandum Dominum assumpsit (Gen. XXVIII, 48); sicut Isaac Christus erat, cum ad se immolandum ligna portabat (Jd. XXII, 6). Accessit btis actio quædam significativa jam existentibus: non autem, sicut illa columba et ignis, ad haec tantummodo significanda repente exstiterunt, Magis ista similia milii videntur flammæ illi quæ in rubo apparuit Moysi (Exod. III, 2), et illi columnae quam populus in ercnio sequebatur (Id. XIII, 21,22), et fulguribus et tonitruis quae flebant cum Lex daretur in monte (Exod. xix, 16). Ad hoc enim illarum rerum corporalis exstitit species, ut aliquid significaret atque præteriret. CAPUT VII. —42. Dubitalio de apparitionibus divinis. Propter has ergo corporales formas, quæ ad eum significandum, et sicut humanis sensibus oportebat dcmonstrandum temporaliter exstiterunt, missus dicitur eliam Spiritus sanctus: non tamen minor Patre dictus est, sicut Filius propter formam servi; qnia illa forma servi inhaesit ad unitatem personae, illæ vero species corporales ad demonstrandum quod opus fait ad tempus apparuerunt, et esse postea destiterunt.