# De Trinitate 10.45-63

Augustine, De Trinitate, 10.45 to 10.63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.45

que nunc trinitatem facit per suam pracsenHam, retenta, conspecta, dilccia; aliam tunc faciet per quoddam sui vestigium, quod in memoria præteriens de. relique rit, sicut jam supra dictum est. CAPUT IX. — 12. An justitia t:< cœterœvirtutes desinant ill futura vita. Utrum autem tunc etium virtutcs, quibus in hac mortalitate bene vivitur, quia et ipsæ incipiunt esse in animo, qui cum sinc illis prius esset, tamen,ninus erat, dcsinant esse cum ad æterna perduxerint, nonnulla quæstio est. Quibusdam enim visum est desituras: et de tribus quidem, prudentia, fortitudine, temperantia, cum hoc dicitur, nonnihil dici videtur; justitia vero immortalis est, et magis tunc peracietur in nobis, quam esse cessabit. De omnibus tamen quatuor magnus auctor eloquntiæ- Tullius in Hortensio dialogo disputans: Si nobis, in. quit, cum ex hac vita emigraverimus, in beatorum insulia imMortale <PM<M, Id fabulæ rerunt, degere liceret, quid opusesset eloquentia, cuntjudicia nulla fierent; aut ipsis etiam vibirtutibus P Nec enim fortitudine egeremus, nullo proposito ant labore aut periculo; nec justitia, cum essetnihil quod al'peteretur alieni; nec temperantia, quæ regeret ea, quæ nullæ essent libidines; nec prudentia quidem egeremus, nullo delectu proposito bonorum et malorum. Una igitur essemus beati cognitione naturæ et scientia, qua sola etiam deoruM eat vitu laudanda. Ex quo intelligi pOtest, cætera necessitatis elle, unum hoc voluntatis. Ita ille tantus orator, cum philosophiam prædicaret, recolens ea quae a philosophis acceperat, et præclare ac suaviter explicans, in hac tantum vita, quam videmus acrumms et crroribus plenam, omnes quatuor necessarias dixit esse virtut<'s: nullam vero earum, cum ex hac vita em!gravcrm)us, si liceat ibi vivere ubi vivitur beate; sed bonos an tnos sola beatos esse cognitione et sdeutia, boc est contemplatione naturæ qua nihil est melius et amabilius: ea est natura 1, quae creavit omnes eæteras, instituitque naturas.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
