Latin
10.59 to 10.67
Augustine, De Trinitate 10.59-67
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo consequenter et esse ct vivere id quod intelligit, uon sicuti est cadaver quod non vixit, nec siculi vivit anima qux non intelligit, sed proprio quodam eodemque præstantiore modo. Item velle se sciunt, neque hoc posse quemquam qui non sit et qui non vivat, pariter sciunt: itemque ipsam voluntatem refcrunt. ad aliquid, quod ea voluntate volunt. Meminisse etiam se sciunt; simulque sciunt quod nemo meminisset, nisi esset ac viveret: sed et ipsam memoriam ad aliquid referimus, quod ea meminimus. Duobus igitur horum trium, memoria et intelligentia, multarum rerum nothia atque scientia continentur: voluntas autem adest, per quam fruamur cis vel utamur. Fruimur cnim cognitis, in quibus voluntas ipsis propter se ipsa delectata conquiescit: utimur vero cis quæ ad aliud referimus quo fruendum est. Nec est alia vita hominum vitiosa atque culpabilis, quam male utens et male fruens. De qua re non est nunc disserendi locus.