# De Trinitate 10.62-67

Augustine, De Trinitate, 10.62 to 10.67. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.62

Cur ergo non et Pater dicitur missus per illas species corporales, ignem rubi, et columnam nabis vel ignis, et fulgura in monte, et si qua talia tunc apparuerunt, cum eum coram locutum Patribus, teste Scriptura didicimus, si pcr illos creaturæ modos et formas corporalitcr expressas et humanis aspectibus præsentatas ipse demonstrabatur? Si autem Filius per ea demonstrabatur, cor tanto post dicitur missus, cnm ex femina factus est, sicut Apostolus dicit, Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere (Galat, IV, 4): quandoquidem et antea mittebatur, cum per illas creaturæ mulabiles formas Patribus apparebat? Aut si non recte possel dici missus, nisi cnm Verbum caro factum est; cur missus dicitur Spiritus sanctus, eujus nulla talis incorporatio facta est? Si vero per illa visibilia quae in Lege et Prophetis commendantur, nec Pater, nee Filius, sed Spiritus sanctus ostendebatur; cur etiam ipse nunc dicitur missus, cum illis modis et antea tnilterelur?

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
