Latin
10.65 to 10.89
Augustine, De Trinitate 10.65-89
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim, sicut dicimus servum domini et dominum servi, filium patris et patrem filii, quoniam ista relative dicuntur, ila etiam hic possumus dicere. Diciinus enim Spirilum sanctum Patris, sed non vicissim dicimus Patrem Spiritus sancti, ne filius ejus intelligatur Spiritus sanctus. Item dicimus Spiritum sanctum Filii, sed non dicimus Filium Spiritus sancti, ne pater ejus intelligatur Spiritus sanctus. In mutis enim relativis hoc contingit, ut non inveniatur vocabulum, quo sibi vicissim respondeant quæ ad se referuntur. Quid enim tam manifeste relative dicitur quam pignus? Ad id quippe refertur cujus est pignus, et semper pignus alicujus rei pignus est. Num ergo cum dicimus pignus Patris et Filii (II Cor. v, 5, et Epha. I, 14 ),possumus vicissim dicere Patrem pignoris aut Filium piguoris? At vero cum dicimus denum Patris et Filii, non quidemdicere possumus Patrem doni, aut Filium doni; sed ut haec sibi vicissim respondcant, dicimus donum donatoris, et donatorem doni: quia hic potuit inveniri usitatum vocabulum, illic non potuit. CAPUT XIII. —14. Princifium quomodo in Trinitate relative dicatur. DieiLur ergo relative Pater, idemque rimative dicitur principium, et si quid forte aliud: sed Pater ad Filium dicitur, principium vero ad omnia quae ab ipso sunt. Item dicitur relative Filius, relative dicitur et Verbum et Imago; et in omnibus his vocabulis ad Patrem refertur: nihil autcm horum Pater dicitur. Et principium dicitur Filius: cum enim diceretur ei, Tu quis es? respondit, Principium, qui et loquor vobis (Joan. VIII, 25). Sed nuinquid Patris principium? Creatorem se quippe ostendere voluit, cum se dixit esse principium; sicut et Pater principium est creaturæ, eo quod ab ipso sunt omnia. Nam et creator relative dicitur ad creaturam, sicut dominus ad servum. Et ideo cum dicimus, et Patrem principium, et Filium principium, non duo principia creaturæ dicimus;