# De Trinitate 10.68-74

Augustine, De Trinitate, 10.68 to 10.74. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.68

sed Deus incrementum dedit (I Cor. III, 6). Sicut ergo in ipsa vita nostram mentem justificando formare non polest nisi Deus, prædicare autem Evangelium extrinsecus et homines possunt, non solum boni per veritatem, sed etiam mali per occasionem (Philipp. i, 18): ita creationem rerum visibilium Deus interius operatur; exteriores autem operationes sive bonorum sivc malorum, vel Angelorum vel hominum, sive etiam quorumcumque animalium, secundum imperium suum et a sc impertitas distributiones potestatum et appetitiones commoditatum, ita rerum nuturæ adhibet in qua creat omnia, quemadmodum terræ agriculturam. Quapropter ita non possum dicere angelos malos magicis artibus evocatos, creatores fuisse ranarum atque serpentium; sicut non possum dicere homines malos creatores esse segeti, quam per eorum operam videro exortam.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
