# De Trinitate 10.90-118

Augustine, De Trinitate, 10.90 to 10.118. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/10.90

quia et Pater et Filius simul ad creaturam unum principium est, sicut unus creator, sicut unus Deus. Si autem quidquid in se manet et gignit aliquid vel operatur, principium est ei rei qnam gignit, vcl ei quam operatur; nun possumus negare etiam Spiritum sanctum recte dici principium; quia non eum separamus ab appellatione creatoris: et scriptum est de illo quod operetur, et in se utique manens operatur; non enim in aliquid eorum quæ operatur, ipse mutatur et vertitur. Et quæ operamur, vide: Unicuique autem, inquit, datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiæ; alii sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum; alteri autem fides in eodem Spiritu; alii donatio curationum in uno Spiritu; alii operatio virtutum; alii prophetia; alii dijudicatio spirituum; alii genera linguarum. Omnia atem hæc operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult, utique sicut Deus. Quis enim tanta illa potest operari nisi Deus? dem autem Deus qui operatur omnia in omnibus ( I Cor. XII, 6-11 ). Nam et sigillatim si interrogemur de Spiritu sancto, verissime respondemus quod Deus sit; et cum Patre et Filio simul unus Deus est. Unum ergo principium ad creaturam dicitur Deus. non duo vel tria principia. CAPUT XIV. — 15. Pater et Filius unicum principium Spiritus sancti. Ad se autem invicem in Trinitate, si gignens ad id quod gignit principium est, Pater ad Filium principium est, quia gignit eum '. Utrum autem et ad Spiritum sanctum principium sit Pater, quoniam dictum est, De Patre procedit, non parva quæstio est. Quia si ita est, nun jam principium ei tantum rei erit quam gignit ant facit, sed edam ei quam dat. Ubi et illud elucescit, ut potest', quod solet multos movere, cur non Filius sit etiam Spiritus sanctus, cum et ipse a Patre exeat, sicut in Evangelio legitur (Joan.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
