# De Trinitate 11.23-44

Augustine, De Trinitate, 11.23 to 11.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/11.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/11.23

Diligat fratrem, et diliget eamdem dilectionem. Magis enim novit dilectionem qua diligit, quam fratrem quem diligit. Ecce jam potest notiorem Deum babere quam fratrem: planc notiorem, quia pracsentiorem; notiorem, quia interiorem; notiorem, quia eerliorem. Amplectere dilectionem Deum, et dilectione amplectere Deum. Ipsa est dilectio quae omnes bonos Angelos, et omnes Dei SCI'VOS consociat vinculo sanctitatis, nosque ct illos conjungit invicem nobis, et subjungit sibi. Quanto igitur saniores sumus a tumore superbiæ, tanlo sumus dilectione pleniores: et quo. nisi Dco plenus est, qui plenus est dilectione i At enim charitatcm video, et quantum possum eam mente conspicio, et credo Scripturae dicenti quoniam Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet (I Joan. IV, 16): sed cum illam video, non in ea video Trinitatem. Imo vcro vides Trinitatem, si charitatem vides. Sed commonebo, si potero, ut v;dere te videas: adsit tantum ipsa, ut moveamur charitate ad aliquod bonum. Quia cum diligimus charitatem, aliquid diligentem diligimus, propter hoc ipsum quia diligit aliquid. Ergo quid diligit charitas, ut possit etiam ipsa charitas diligi? Charitas enim non est, quae nihil diligit. Si autem sc ipsam diligit, diligat aliquid oportet, ut charitatem 1 se diligat. Sicut enim verbum indicat aliquid, indicat etiam se ipsum, sed non se verbum indicat, nisi se aliquid indicare indicet: sic et charitas diligit quidem se, sed nisi se aliquid diligentem diligat, non charitatem se diligit. Quid ergo diligit charitas, nisi quod charitate diligimus? Id autem, ut a proximo provehamur, frater est. Dilectionem autcm fraternam qnantum commendet Joannes apostolus, attendamus: Qui diligit, inquit, fratrem suum, in tumine manet, et scandalum in eo non eat (Id. II, tO). Manifestum est quod justitiæ perfectionem in fratris dilectione posucrit: nam in quo scandalum non est, uiiquc perfectus est.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
