# De Trinitate 12.1-2-10

Augustine, De Trinitate, 12.1 to 12.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/12.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/12.1-2

Difficilius jam plane discernitur, utrum voluntas quæ memoriæ copulat visionem, nun sil alicujus corutn sive parens sive proles: et hanc discretionis difficultatem facit ejusdem naturjc atque substantiae parilitas et æqualitas. Neque cnim, sicut foris facile discernebatur formatus sensus a sensibili corpore, et voluntas ab utroque, propter naturæ diversitatem quae inest ab invicem omnibus tribus, de qua satis supra disseruimus, ita et hic potest. Quamvis enim hæc trinitas, de qua nunc quæritur, forinsecus invecta est animo; intus tamcn agitur, et non est quidquam cjus præter ipsius animi naturam. Quo igitur pacto demonstrari potest, voluntatem nec quasi parentem, nec quasi prolem esse, sive corporeæ similitudinis quæ memoria continetur, sive ejus quæ inde cum recordamur exprimitur, quando utrumque in cogitando ita copulat, ut tanquam unum singularitcr appareat, et discerni nisi ratione non possit? Atque illud primum videndum est, non esse posse voluntatem reminiscendi, nisi vcl totum, vel aliquid rei ejus quam reminisci volumus, in penetralibus memoriæ teneamus. Quod enim omni modo et omni ex parte obliti fuerimus, nec reminiscendi voluntas exoritur: quoniam quidquid recordari volumus, recordati jain sumus in memoria nostra esse vel fuissc. Verbi gratia, si rccordari volo quid beri cœnaverim, aut recordatus jam sum cœnasse me, aut si ct hoc nondum, certe circa ipsum tempus aliquid recordatus sum, si nihil aliud, ipsum saltem hesternum dium, et ejus eam partein qua coenari solet, et quid sit coenare. Nam si nihil tale recordatus essem, quid heri coenaverim, recordari vello non possem. Lude intelligi potest, voluntatem reminiscendi ab iis quidem rebus quæ memoria continentur procedere, adjunctis simul eis quai inde per recordationem cernendo exprimuntur, id est, ex copulatione rei cujusdam quam recordati sumus, et visionis quæ inde facta est in acie cogitantis cum recordati sumus.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
