# De Trinitate 12.1-18

Augustine, De Trinitate, 12.1 to 12.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/12.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/12.1

Ex qua immunditia donec purgetur, credat in Patrem et Filium et Spiritum sanctum, unum Deum, sonum, magnum, omnipotentem, bonum, justum, misericordem, omnium vi ibilium ct invisibilium conditorem, ct quidquid de illo pro humana facultate digne vereque dici potest, Nequc cum audierii Patrem solum Deum, scparct inde Filium, aut Spiritum sanctum: cum eo quippe solus Deus, cum quo et unus Deus est; quia et Filium cum audimus solum Deum, sine ulla scparalione Patris aut Spiritus sancti oportet accipere. Atque ita dicat unam essentiam, ut non existimet aliud alio, vel majus, vel mclius1, vcl aliqua ex parte diversum. Non tamen ut Patcr ipse sit et Filius et Spiritus sanctus, et quidquid aliud ad alterutrum singula dicuntur; sicut Verbum quod non dicitur nisi Filius, aut Donum quod non dicitur nisi Spiritus sanctus: propter quod etiam pluralem numerum admittunt, sicut in Evangelio scriptum est: Ego et Paler unum sumus (Joan. x, 30). Et unum dixit; et, sumus: unum, secundum essentiam, quod idem Deus;; sumus, sccundum relativum, quod ille Pater, hic Filius. Aliquando ct tacetur unitas essentiæ, ct sola pluraliter relativa commemorantur: Veniemus ad eum ego et Pater, el habitabimus apud cunt (Id. xiv, 23). Veniemus et habitabimus, pluralis numerus est, quia prædictum est, Ego et Parer, id est, Filius et Pater, quæ relative ad invicem dicuntur. Aliquando latenter omnino, sicut in Gencsi: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26). Et faciamus, ct nostram, pluraliter dictum est, et nisi ex relativis accipi non oportet1. Non enim ut facerent dii, aut ad imaginem et similitudinem deorum; sed ut facerent Pater et Filius et Spiritus sanctus, ad imaginem Patris et Filii et Spiritus sancti, ut subsisteret homo imago Dei. Deus autem Trinitas.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
