Latin
12.19 to 12.40
Augustine, De Trinitate 12.19-40
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quia non omnino aequalis fiebat illa imago Dei, tanquam non ab illo nata, sed ab eo creata, hujus rei significandæ causa, ita imago est ut ad imaginem sit: id est, nn æquatur parilitate, sed quadam similitudine accedit. Nun enim locorum intervallis, sed similitudine acceditur ad Deum, et dissimilkudine receditur ab eo. Sunt enim qui ita distinguunt, ut imaginem velint esse Filium: hominem vero non imaginem, sed ad imaginem. Refellit autcm eos Apostolus dicens: Vir quidem non debet velare caput, cum sit imago et gloria Dei (I Cor. XI, 7). Non dixit, Ad imaginem; sed imago. Quoe tamen imago, cum alibi dicitur, Ad imagiaem, non quasi ad Filium dicitur, quae imago aequalis est Patri; alioquin non diccret, ad imaginem nostram. Quomodo enim nostram i cuna Filius. solius Patris imago sit? Sed propter imparem, ut diximus, similitudinem dictus est homo ad imaginem: et ideo nostram, ut imago Trinitatis esset homo; nen Trinitati æqualis sicut Filius Patri, sed accedens, ut dictum est, quadam similitudine; sicut in dislanlibussignificalur quædam vicinitas, non loci, sud cujusdam imitationis. Ad hoc euim et dicitur, Reformamini in novitate mentis vestræ (Rom. XII, 2): quibus item dicit, Estote itaque imitatores Dei, sicut filii charissimi (Ephes. v, 1). Novo enim bomini dicitar: Qui renovatur in agnitionem Dei, secundum imaginem ejus qui creavit eum (Coloss. III, 10). Aut si jam placct propter disputandi necessitatem, etiam exce- Viis nominibus relativis, pluralem numerum admittere, ut uno nomine respondeatur, cum quaeritur, quid triaet dicerc tres substantias sive tres personas; nullæ. molcs aut intervalla cogitentur, nulla distantia quantulæcumque dissimilitudinis, ut ibi I intelligatur aliud alio vel paulo minus, quocumque modo minus essealiud alio potest: ut neque personarum sit confusio >nec talis distinctio qua sit impar aliquid.