# De Trinitate 12.19-40

Augustine, De Trinitate, 12.19 to 12.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/12.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/12.19

Sed quia non omnino aequalis fiebat illa imago Dei, tanquam non ab illo nata, sed ab eo creata, hujus rei significandæ causa, ita imago est ut ad imaginem sit: id est, nn æquatur parilitate, sed quadam similitudine accedit. Nun enim locorum intervallis, sed similitudine acceditur ad Deum, et dissimilkudine receditur ab eo. Sunt enim qui ita distinguunt, ut imaginem velint esse Filium: hominem vero non imaginem, sed ad imaginem. Refellit autcm eos Apostolus dicens: Vir quidem non debet velare caput, cum sit imago et gloria Dei (I Cor. XI, 7). Non dixit, Ad imaginem; sed imago. Quoe tamen imago, cum alibi dicitur, Ad imagiaem, non quasi ad Filium dicitur, quae imago aequalis est Patri; alioquin non diccret, ad imaginem nostram. Quomodo enim nostram i cuna Filius. solius Patris imago sit? Sed propter imparem, ut diximus, similitudinem dictus est homo ad imaginem: et ideo nostram, ut imago Trinitatis esset homo; nen Trinitati æqualis sicut Filius Patri, sed accedens, ut dictum est, quadam similitudine; sicut in dislanlibussignificalur quædam vicinitas, non loci, sud cujusdam imitationis. Ad hoc euim et dicitur, Reformamini in novitate mentis vestræ (Rom. XII, 2): quibus item dicit, Estote itaque imitatores Dei, sicut filii charissimi (Ephes. v, 1). Novo enim bomini dicitar: Qui renovatur in agnitionem Dei, secundum imaginem ejus qui creavit eum (Coloss. III, 10). Aut si jam placct propter disputandi necessitatem, etiam exce- Viis nominibus relativis, pluralem numerum admittere, ut uno nomine respondeatur, cum quaeritur, quid triaet dicerc tres substantias sive tres personas; nullæ. molcs aut intervalla cogitentur, nulla distantia quantulæcumque dissimilitudinis, ut ibi I intelligatur aliud alio vel paulo minus, quocumque modo minus essealiud alio potest: ut neque personarum sit confusio > nec talis distinctio qua sit impar aliquid.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
