# De Trinitate 13.1-25

Augustine, De Trinitate, 13.1 to 13.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/13.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/13.1

Quod verbum amore concipitur, sive creaturæ, sive Creatoris, id est, aut naturae mutabilis, aut incommutabilis veritatis. CAPUT 'HI. — Cupiditas et charitas quo differunt. Ergo aut cupiditate, aut charitate: non quo non sit amanda crcalura; sed si ad Crenlorem rcfertur ille amor, non jam cupiditas, scd charitas crit. Tunc enim est cupiditas, cum propter se amatur creatura. Tunc non utentem adjuvat, sed corrumpit fruentem. Cum ergo aut par nobis, aut inferior creatura sit, inferiore utendum est ad Deum; pari autem fruendum, sed in Deo. Sicut enim te ipso, non in te ipso frui debes, sed in eo qui fecit te; sic etiam illo quem diligis tanquam te ipsum. Et nobis ergo et fratribus in Domino fruamur, et inde nos nec ad nosmetipsos remittere, et quasi relaxare dcorsum versus audeamus. Nascitur autcm verbum, cum excogitatum placet, aut ad peccanduin, aut ad recte faciendum. Verbum ergo nostrum ct mentem de qua gignitur, quasi medius amor conjungit, seque cum eis tertium complexu incorporeo, sine ulla confusione constringit. CAPUT IX. — 14. In amore spirituatium verbum natum idem quod conceptum: secus in amore carnalium. Conceptum autem verbum et natum idipsum est, cum voluntas in ipsa notitia conquiescit, quod fit in amore spiritualium. Qui enim, verbi gratia, perfecte novit, perfecteque amat justitiam, jam justus est, etiamsi nulla existat secundum eam forinsecus per membra corporis operandi necessitas. In amore autem carnalium temporaliumque rerum, sicut in ipsis auimalium fetibus, alius est conceptus verbi, alius partus. Illic enim quod cupiendo concipitur, adipiscendo nascitur. Quoniam non sufficit avaritiae nosse ct amare aurum, nisi et habeat; neque nosse et amare vesci, aut concumbere, nisi etiam id agat; ncque no sse ct amare honores et imperia, nisi proveniant. Quæ tamen omnia, nec adepta sufliciunt.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
