# De Trinitate 13.26-50

Augustine, De Trinitate, 13.26 to 13.50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/13.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/13.26

Qui enim biberil (X hac, inquit, agua, sitiet iterum (Joan. IV, 13). Ideoque et in Psalmo: Concepit, inquit, dolorem, et peperit iniquitatem (Psal. vu, 15). Dolorem vel laborem dicit concipi, cum ea concipiu..tur quæ noae ac velle non sufficit, et inardescit at que ægrotat animus indigentia, donec ad ea perveniat, et quasi pariat ea. Uude eleganter in latiua lingua parta dicuntur et reperta atque comperta, quæ verba quasi a partu ducta resonant. Quia concupiscentia cum conceperit, parit peccatum (Jacobi I, 15). Uude Domninus clamat, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis (Matth. XI, 28): et alio loco, Væ prægnantibus et mammantibus in illis diebus (Id. xxiv, 19). Cum itaque ad partum verbi referret omnia vel recte facta vel peccata, Ex ore, inquit, tuo justificaberia, et ex ore tuo condemnaberis (Id. XII, 37): os volens intelligi, nou hoc visibile, sed interius invisibic cogitationis et cordis. CAPUT X. — 15. An sola notitia amata sit verbum mentis. Recte ergo quæritur, utrum omnis notitia verbum, an tantum amata notitia. Novimus enim et ea quæ odimus: sed nec concepta, nec parta di enda sunt animo, quæ nobis displicent. Non enim omnia quæ quoquo modo tangunt, cencipiuntur: sed alia II! ut tantum nota sint, non tamen verba dicantur; sicut ista de quibus nunc agimus. Aliter enim dicuntur verbȧ quæ spatia temporum syllabis tenent, sive pronuntientur, sive cogitentur; aliter omne quod notum cat, verbum dicitur animo impressum, quamdiu de memoria proferri et dcfiniri potest, quamvis res ipsa displiceat; aliter cum placet quod mente concipitur. Secundum quod genus verbi accipiendum est quod ait Apostolus, Nemo dicit, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 5): cum sccundum aliam verbi notionem dicant hoc et illi, de quibus ipse Dominus ait, Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum (Matth.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
