Latin
13.51 to 13.71
Augustine, De Trinitate 13.51-71
Unproofread scanNot analysed yet
VII, 21). Verumtamen cum et illa quæ odimus, recte displicent, recteque improbantur, approbatur eorum improbatio, et placet, et verbum est. Neque vitiorum notitia nobis displicet, sed ipsa vitia. Nam placet mihi quod novi et definio quid sit intemperantia; et hoc est verbum ejus. Sicuti sunt in arte nota viLia, et recte approbatur eorum notitia, cum discernit cognitor speciem privationemque virtutis, sicut aiere et negare, esse et non esse: attamen virtute privari atque in vitium deficere, damnabile est. Et definire intemperantiam, verbumque ejus dicere, pertinet ad artem morum: esse autem intemperantem, ad id psrtinet quod illa arte culpatur. Sicut nosse ac definire quid sit soloecismus, pertinet ad artem loquendi: facere autem, vitium est quod eadem arte reprehenditur. Verbum est igitur, quod nunc discernere ac insinuare volumus, cum amore notitia. Cum itaque se mens novit et amat, jungitur ei amore verbum ejus. Et quoniam amat notitiam et novit amorem, et verbum in amore est, et amor in verbo, et utrumque in amante atque dicente. CAPUT XI. —16. Mentis se ipsam noscentis imaginem seu verbum genitum ipsi æquale esse. Sed omnis secundum speciem notitia, similis est ei rei qnam novit. Est enim alia notitia secundum privationem, quam cum improbamus, loquimur. 6t hæc priVationis improbatio speciem Iaudat, ideoque approbatur. Habet ergo animus nonnullam speciei notae similitudinem, sive cum ea placet, sive cum ejus privatio displicet. Quocirca in quantum Deum novimus, similes sumus: sed non ad æqualitatem similes, quia nec tantum eum novimus, quantum ipse se. Et quemadmodum cum per sensum corporis dicimus corpora, fit eorum aliqua similitudo in animo nostro, quæ phantasia memoriæ est: non enim omnino ipsa corpora in animo sunt, cum ea cogitamus; sed eorum similitudines: itaque cum eas pro illis approbamus, erramus;