# De Trinitate 13.72-93

Augustine, De Trinitate, 13.72 to 13.93. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/13.72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/13.72

error namque est pro alio alterius approbatio: melior est tamen imaginatio corporis in animo, quam illa specics corporis, in quantum hæc in meliore natura est, id est, in substantia vitali, sicuti animus est: ita cum Deum novimus, quamvis meliores efficiamur quam eramus antequam nossemus, maximeque cum eadem notitia etiam placita digneque amata verbum est, fitque allqua Dei similitudo illa notitia: tamen inferior est, quia in inferiore natura est; creatura quippe animus, Cre a E • w > cnm se mens ia a * i eadem notitia verbum ejus, ut ni.; æquale, atque identidem: quia ne tiæ notitia est, sicut corporis; neque sup Dei. Et cum habeat notitia similitudiem ij ^ rem quam novit, hoc est, cujus notitia est; h abet perfectam et æqualem, qua mens i novit, est nota. Ideoque et imago et verbum I, est, quia de illa exprimitur, cum cognoscendo ed HI coaequatur, et est gignenti æquale quod genitum est. CAPUT XII. — 17. Cur sicut notitia mentis est proles, non etiam amor partus ejusdem ait. Solutio quætionis. Trinitatis imago, mens cum sua ipsius notitia et amore. Quid ergo amor? non erit imago? non verbum? non genitus? Cur enim mens notitiam suam gignit, cuin se novit; et amorem suum non gignit, cum se amat? Nam si propterca est notionis suæ causa, quia nosoibilis est; amoris etiam sui causa cst, quia est amab;lis. Cur utrumque itaque non genucrit, difficile est dicere. Hæc enim quæstio etiam de ipsa summa Trinitate, omnipotentissimo creatore Deo, ad cujus imaginem homo factus est, solct movere homines, quos veritas Dei per humanam locutionem invitat ad fidem, cur non Spiritus quoque sanctus a Patre Dco genitus vel creditur vel intelligitur, ut filius etiam ipse rlicatur?Quod nunc in mente humana utcumque investigare conamur, ut ex interiore imagine, ill qua nobis familiarius natura ipsa nostra, quasi interrogata respondet, exercitatiorem mentis aciem ab illuminata Creatura ad lumen incommutabile dirigamus: si tamen veritas ipsa persuaserit,sicut Dei Verbum Filium esso nullus christianus dubitat, ita charitatem essc Spiritum sanctum.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
