# De Trinitate 14-2

Augustine, De Trinitate, Book 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/14-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/14-2

Quanquam sæpissinie credamus etiam vera narrantibus, quæ ipsi sensibus perceperunt. Quae cum in ipso auditu quando narrantur cogitamus, non videtur ad memoriam retorqueri acies, ut fiant visioncs cogitantium: ncquc cniin ea nobis recordantibus, scd alio narrautc cogitamus: atque illa trinitas non hic videtur expleri, quæ fit cnm species in memoria latens et visio recordantis tertia voluntate copulantur. Non enim quod latebat in memoria mea, sed quod audio, cogito, cum aliquid mihi narratur. Non ipsas voces loquentis dico, nc quisquam putet in iI. tam me exisse trinitatem, quæ foris in sensibilibus et in sensibus agitur: sed cas cogito corporum species, quas narrans verbis sonisque significat; quas utique non reminiscens, sed audiens cogito. Sed si diligentius considcremus, nec tunc exceditur memoriæ modus. Neque enim vel intelligere possem narrantem, si ea quae dicit, et si contexta tunc primum audirem, non tamen gcneraliter singula meminissem. Qui cuiun mihi narrat, verbi gratia, aliquem montem silva exutum, et oleis indutum, ei narrat qui meminerim species et montium et silvarum et olearum; quas si oblitus essem, quid diceret omnino nescirem, et ideo narrationem illam cogitare non possem. Ila fit ut omnis qui corporalia cogitat, sive ipse aliquid confingat, sive audiat, aut legat vel pra terita narranlem, vel futura prænuntiatem, ad memoriam suam recurrat, et ibi reperiat modum atque mensuram omnium formarum quas cogitans intuetur. Nam neque colorem quem nunquam vidit, neque figuram corporis, nec sonum quem nunquam audivit, nec saporem quem nunquam gustavit, nec odorem quem nunquam olfecit, nec ullam contrectationem corporis quam nunquam sensit, potest quisquam omnino cogitare. At si propterea nemo aliquid corporale cogitat nisi quod sensit, quia nemo meminit corporale aliquid nisi quod sensit, sicut in corporibus sentiendi, sic in memoria cst cogitandi modus. Sensus enim accipit specicm ab co corpore quod sentimus, et a sensu memoria, a memoria vero acies cogitantis.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
