Latin
14.127 to 14.144
Augustine, De Trinitate 14.127-144
Unproofread scanNot analysed yet
Numquid isto jure aequissimo diabolus vinceretur, si potentia Christus cum illo agere, non justitia voluisset? Sed postposuit quod potuit, ut prius ageret quod oportuit. Ideo autem ilium esse opus erat, et hominem, et Deum. Nisi enim homo esset, non posse! occidi: nisi Deus esset, non crederetur noluisse quod potuit, sed non potu! ssc quod voluit; nec ab eo justitiam potentiæ prælatam fuisse, sed ei defuisse potentiam putaremus. Nunc vero humana pro nobis passus est, quia homo erat; sed si noluisset1, etiam hoc non pati potuisset, quia et Deus erat. Meo gratior facta est in humilitate justitia, quia posset si noluisset humilitatem non perpeti tanta in divinitate potentia: ac sic a morienie tam potente, nobis mortalibus impotentibus, et commendata est justitia, et promissa potentia. Horum enim duorum unum fecit moriendo, alterum resurgendo Quid enim justins, quam usque ad mortem crucis pro justitia pervenire? et quid potentius, quam resurgere a mortuis, ei in cælum cum ipsa carne in qua esl occisus ascendere i Et justitia ergo prius, et potentia postea diabolum vicit: justitia scilicet, quia nullum peccatum habuit, ei ab illo injustissime est occisus; potentia vero, quia revisit mortuus, nunquam postea moriturus (Rom,. VI, 9). Sed potentia diabolum vicisset, etiamsi abil! onon potuisset occidi: quamvis majoris sit potentiae eliam ipsam mortem vincere resurgendo, quam vitare vivendo. Sed aliud est propter quod justificamur in Christi sanguine, cum per remissionem peccatorum eruimur a diaboli potestate: hoc ad id pertinet, quod a Christo justitia diabclus vincitur, non potentia. Ex infirmitate quippe quam suscepit in carne morta! ! ,non ex immortali potentia crucifixus est Christus: de qua tamen infirmitate ait Apostolus, Quod infirmum est Dei, fortius eat hominibus (I Cor. I, 25). CAPUT XV.