# De Trinitate 14.145-159

Augustine, De Trinitate, 14.145 to 14.159. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/14.145
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/14.145

- 19. De eodem. Non est itaque diCficile videre diabolum victum, quando qui aL illo occisus est resurrexit. Illud est majus, et ad intelligenuu!U profundius, videre diabolum victum, quandostbi vicisse videbatur, id est, quando Christus occisus est. Tunc enim sanguis ille, quoniam ejus erat qui nuliura habuit omnino peccatum, ad remissionem nostrorum fusus cst peccatorum, ut quia eos diabolus me rito tenebat, quos peccati reos conditione mortis obstrinxit, bos per eUm merito dimitteret,quem nullius peccati reum immerito pœna mortis affecit. Hac justitia victus, et hoc vinculo vinctus cst fortis, ut vasa ejus eriperentur (Marc. III, 27), quae apud eum cum ipso ct angelis cjus fuerant vasa iræ, et in vasa luisericordiæ verterentur (Rom. ix, 22, 25). Hæc quippe verba ipsius Dotnini nostri Jesu Christi de cælo ad se facta, cum primum vocatus est, narrat apostolus Pautus. Nam inter cætera quae audivit, etiam hoc sibi dictum sic loquitur: Ad hoc enim tibi apparui, ut constituam te ministrum et testem eorum quæ a me vides, quibus etiam præeo tibi, liberaM. te de populo et de gentibus, in quas ego mitto te aperire oculos cæcoruM, ut aver tantur a tenebris, et a potestate satanæ ad Deut, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem quæ in sanctis, et fidem quæ in me est (Act. XXVI, 16-18). Unde et exbortans idem apostolus credentes ad gratiarum actionem Dco Patr!: Qui eruit nos, inquit, de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suæ, in quo habemus redemptionem in remissionem peccatoruM (Coloss. I,13, 14). In hac redemptione tanquam pretium pro nobis d.dus est sanguis Christi, quo accepto diabolus non ditatus cst, sed ligatus: ut nos ab ejus nexibus solveremur, nec quemquam secum eorum quos Christus ab omni debito liber indebite fuso suo sanguine redemisset, peccatorum retibus involutum tr:<hcret ad secundæ ac sempiternae mortis exitium (Apoc.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
