Latin
14.235 to 14.251
Augustine, De Trinitate 14.235-251
Unproofread scanNot analysed yet
Pertinebat etiam ad justitiam bonitatemque Creatoris, ut per eamdem rationalem creaturam superaretur diabolus, quam se superasse gaudebat, et de ipso genere venientem, quod genus origine vitiata per unum tenebat uninersum. CAPUT XVIII. —25. Cur Filius Dei hominem suscepit de genere Adæ, et ex virgine. Poterat enim utique Deus hominem aliunde suscipere, in quo esset mediator Dei et hominum, non de genere illus Adam, qui peccato suo genns obligavit humanum; sicut ipsum quem primum creavit, non de gcnere creavit alicujus, Poterat ergo vel sic, vel alio quo vetlet modo creare unum alium de quo vinceretur victor prioris: sed melius judicavit, et de ipso quod victum fuerat genere assumere I hominem Deus, per quem generis humani vinceret inimicum; et tamen ex virline, cujus conceptum spiritus, non caro: fides, non libido prævenit (Luc. I, 26-58). Nec interfuit carnis concupiscentia, perquam seminantur et concipiuntur caeteri, qui trahunt originale peccatum: sed ea pen! tus remotissima, credendo, non coucumbendo sancta est fecundata virginitas; ut illud quod nascebatur ex propagine primi hominis, tantummodo genens, non etiam criminis originem duceret. Nascebatur namque non transgressionis contagione vitiata natura, sed omnium talium vitiorum sola medicina. Nascebatur homo, inquam, nullum babens, nullum habiturus omnino peccatum, per quem renascerentur liberandi a peccato, qui nasci non possent sine peccato. Quamvis enim carnali concupiscentia, qum inest genitalibus membris, bene utatur castitas conjugalis; habet tamen motus non voluntarios. quibus ostendit vel nullam se in paradiso ante peccatum esse potuisse, vel non talem fuisse si fuit, ut aliquando resisteret voluntati. Nunc autem illam talem esse sentimus, ut repugnans legi mentis, etiam si nulla est causa leaeraudi, stimulos ingerat coeundi: ubi si ei ceditur, peccando satietur; si non ceditur, dissentiendo frenetur: quæ duo aliena fuisse a paradiso ame peccatum, dubitare quis possit?