# De Trinitate 14.252-269

Augustine, De Trinitate, 14.252 to 14.269. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/14.252
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/14.252

Nam neque illa honestas faciebat aliquid indecorum, nee ilia felicitas patiebatur aliquid impacatum. Oportebat itaque ut ista carnalis concupiscentia nulla ibi esset outnino, quando concipiebatur virginis partus, in quo nibil dignum morte fuerat inventurus, et eum tamen occisurus auctor mortis, auctoris vitæ morte vincendus: victor primi Adam et tenens genus humanum,,-ictus a secundo Adam et amittens genus christianum, liberatum es humano genere ab humano crimine, per eum qui non erat in crimine, quamvis esset ex genere; ut deceptor i!!c ab eo vinceretur genere, quod vicerat crimine. Et hoc ita gestum est, ut homo non exto!!a< tur; sed qui gloriatur, in Domino glorietur (!! Cor. x, 17). Qui enhn victus est, homo tantum erat; et ideo victus est, quia superbe deus esse cupiebat: qui auten vicit, et bomo erat et Deus; et ideo sic vicit natns ex virgine, quia Dens humiliter, non quomodo alios sanctos, regebat illum hominem, sed gerebat. Hæc tanta Dei dona, et si qua alia sunt, quæ de hac re nohis et quærere nunc et disserere longum est, nisi Verbum caro fieret, nulla cssent. CAPUT XiX. — 24. Quid ad scientiam, quid ad sa1 ientiam perlineat in Verbo incarnato. Hæc autem omnia quæ pro nobis Verbum caro factum tempora-.liter liter et lucalitcr fecit et pertulit, secundum distinctionem quam demonstrare suscepimus, ad scientiam pertinent, non ad sapientiam. Quod autem Verbum est sine tempore et sine loco, est Patri coæternum et ubique totum; de quo si quisquam potest, quantum potest, veracem proferre sermonem, sermo ille erit sapientiae: ac per boc Verbum caro factum, quod est Christus Jesus, et sapientiae thesauros habet ct scientiæ. Nam scribens Apostolus ad Cetossenses: Volo enim vos scire, inquit, quantum certamen habeam pro vobis, et pro ii.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
