Latin
14.27 to 14.44
Augustine, De Trinitate 14.27-44
Unproofread scanNot analysed yet
Quod verbutn lalina lingua antea non habebat, sed habere poterat, sicut potuit quando voluit. Hæe autem Apostoli sententia praecedens, ubi ait, Adhauc cum infirmi essemus, juxta tempus pro impiis mortuus eat, cobaeret his duabus sequentibus, quarum in una dixit peccatores, in alia inimicos Dei, tanquam illis singulis reddiderit singula,peccatores ad infirmos, inimicos Dei referens ad impios. CAPUT X! . —i 5. Difficultas, quomodo justificati sumus in sanguine Filii Dei. Sed quid est, justificati in sanguine ipsius? Quæ vis est sanguinis hujus, obsecro, ut in eo justificentur credentes? Et quid est, reconciliati per morti Filii ejus? Itane vero, cum irascerentur nobis Deus Pater, vidit mortem Filii sui pro nobis, et placatus est nobis? Numquid ergo Filius ejus usque adeo nubis jam placatus erat, ut pro nobis ctiam dignaretur mori: Pater vero usque adeo adhuc irascebatur, ut nisi Filius pro nobis moreretur, non placaretur? Et quid est quod alio loco idem ipse doctor Gentium: Quid, inquit, ergo dicemus ad hæc? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui proprio Filio auo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum; quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit (/<<. VIII, 3i, 32)? Numquid nisi jam placatus esset Pater, proprio Filio non parcens pro nobis eum traderet? Nonne videtur hæc illi vclut ad versa esse sententia? ! n ilia moritur pro nobis Filius, et reconciliatur nobis Pater per mortem ejus: in hac autem tanquam prior nos dilexerit Pater, ipse propter nos Filio non parcit, ipse pro nobis eum u adit ad mortem. Sed video quod et antea Pater dilexit nos, non solum antequam pro nobis Filius morcretur, sed antequam conderet mundum, ipso teste Apostolo qui dicit: Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem (Ephes.