# De Trinitate 14.289-308

Augustine, De Trinitate, 14.289 to 14.308. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/14.289
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/14.289

Non pomerunt enim in his rerum' infimis constilti, nisi quærere aliqua media per quæ ad ilia quæ intellexerant sublimia pervenirent: atque iLa in deceptorcs dæmones inciderunt, per quos factum est ut immutarent gloriam incorruptibilis Dd, in sirnili. tudinem im:<g!n!s corruptihilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium (Rom. 1, 20, <8, 25). In talibus enim formis etiam idola instituerunt, sive coluerant. Scientia ergo nostra Christus est, sapientia quoque nostra idem Christus est. Ipse nobis fidem de rebus temporalibus inserit, ipse de sempiternis exhibeL veritatem. Per ipsum pergimus ad ipsum, tendimus per scientiam ad sapientiam: ab uno tamen codemque Christo non rcced!mus, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi. Sed nunc do scientia loquimur, post de sapientia, quantum ipse donaverit, locuturi. Nee ista duo sic accipiamus, quasi non liceat dicere, vel istam sapientiam quæ in rebus humanis est, vel illam scientiam quæ in divinis. Loquendi enim latiore consuetudine, utraque sapientia, utraque scientia dici potest. Nullo modo tamen scriptum eMet apud Apostolum, AGi datur sermo sapientiae, alii sermo scientiæ; nisi et proprie singulis nominibus hæc singula vocarentur, de quorum distinctione nunc agimus. CAPUT XX. — 25. Quid actum in hoc libro. Quo modo gradatim perventum at ad trinitatem quamdam quæ in scientia activa et vera fide reperitur. Jam itaque videamus quid sermo iste prolixus effecerit, quid collegerit, quo pervenerit. Beatos esse se velle, omnium hominum est: nec tamen omnium est fides, qua cor mundante ad beatitudinem pervenitur. Ita fit ut per istam quam non omnes vOlunt, ad iMam tendendum lit quam nemo potest esse qui nolit. Beatos esse se velle, omnes in eorde suo vident, tantaque est in bac re naturae humanæ conspiratio, ut non fallatur homo qni boc ex animo suo de animo conjicit alieno;

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
