Latin
14.88 to 14.102
Augustine, De Trinitate 14.88-102
Unproofread scanNot analysed yet
Non quod potentia quasi mali aliquid fugienda sit; sed ordo servandus est, quo prior est justitia. Nam quanta potentia potest esse mortalium? Teneant ergo mortales justitiam, potentia immortalibus dabitur. Cui comparata quanatibet eorum hominum qui potentes vocantur in terra, ridicula infirmitas invenitur, et ibi foditur peccatori fovea, ubi videntur mali plurimum posse. Cantat autem justus et dicit: BeM holo quem tu erudieris, Domine, et de lege <Ma docueris eum f ut mitiges ei a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea. Quoniam non repellet Dominus plebem suam, et hæreditatem suam non derelinquet: quoaduaque justitia convertatur in judicium, et qui habent eam, omnes recto sunt corde (Psal. xcn! ,12-15). Hoc ergo tempore quo differtur potentia pupuli Dei, non repellet Dominus plebem suam, et hæreditatem suam non derelinquet; quantalibet acerba <'t indigna ipsa humilis atque infirma patiatur, quoadusque justitia qnam nunc habet infirmitas piorum, convertatur in judiCiuM, hoc cst, judicandi accipiat potestatem: quod justis in fine servatur, cum præcedentem justitiam ordine suo fuerit potentia subsecuta. Potentia quippe adjuncta justitiæ, vel justitia accedens potentiæ 1, judiciariam potestatem facit. Pertinee autem justitia ad voluntatem bonam: unde dictum cst ab Angelis nato Christo, Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntati, (Luc. II, 14), Potentia vero sequi debet justitiam, non praeire: ideo et in rebus secundis ponitur, id est prosperis: secundae autem a sequendo sunt dictae. Cum enim beatum faciant, sicut superius disputa vimus, duæ res, bene velle, et posse qnod vclis, non debet esse illa perversitas, quae ill eadem disputatione notata est, ut ex duabus rebus quæ faciunt beatum, posse quod velit bomo cligat, et velle quod oportet neg! ! gat; cum prius debeat habere voluntatem bonam, magnam vero postea potestatem.