Latin
15.1 to 15.9
Augustine, De Trinitate 15.1-9
Unproofread scanNot analysed yet
Sicut nec Jacob creator colorum in pecoribus fait, qnia bibentibus in conceptu matribus variatas virgas quas intuerentur apposuit (Gen. xxx, 41). Sed nec ipsae pecudes creatrices fuerunt varietatis prolis suc, quia inhæserat animæ illarum discolor phantasia ex contuitu variarum virgarum per oculos impressa, quae non potuit nisi corpus quod sic affecto spiritu animabatur, ex compassione commixtionis afficere, unde teneris fetuum primordiis colore tenus aspergeretur '. Ut euim sic ex semetipsis afficiantur, vcl anima ex corpore, vel corpus ex anima, congruæ rationcs 2 id faciunt, quæ incommutabiliter vivunt in ipsa summa Dei sapientia, quam nulla spatia locorum capiunt; et cnm ipsa sit incommutabilis, nihil eorum quæ vel commutabiliter sunt deserit, quia nihil eorum nisi per ipsam creatum est. Ut enim de pecoribus non virgae, sed pecora nascerentur, fecit hoc iucommntabilis et invisibilis ratio sapientiæ Dei, per quam creata sunt omnia: ut autem de varietate virgarnm, pecorum conceptorum color aliquid duceret, fecit hoc anima gravidæ pecudis per oculos affecta forinsecus, et interius secum pro suo modulo formandi regulam trahens, quam de intima potentia sui Creatoris accepit. Sed quanta sit vis animæ ad afficiendam atque mutandam materiam corporalem (cum tamen creatrix corporis dici non possit, quia omnis causa mutabilis sensibilisque substantiæ, omnisque modus et numerus et pondus ejus unde efficitnr ut et sit, et natura ita vel ita sit, ab intelligibili et incommutabili viti, quæ super omnia est, existit, ct pervenit usque ad extrema atque terrena), multus sermo est, neque nunc necessarius (a). Verum propterea factum Jacob de pecoribus commemorandum arbitratus sum, ut intelligeretur, si homo qui virgas illas sic posuit, dici non potest creator colorum in agnis et hædis; nec ipsæ matrum animæ, quae conceptam per oculos corporis phantasiam varietatis, seminibus carne conceptis, quantum natura passa est, asperserunt;