# De Trinitate 15.1-2-14

Augustine, De Trinitate, 15.1 to 15.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/15.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/15.1-2

Voluntas porro sicut adjungit sensum corpori, sic memoriam sensui, sic cogitantis aciem memoriæ. Quæ autem conciliat ista a!quc conjungit, ipsa eUam disjungit ac separat, id cst, voluntas. Sed a sentiendis corporibus motu corporis separat corporls sensus, ne aliquid sentiamus, aut ut sentire desinamus: veluti cum oculos, ab eo quod videre nolumus, avertimus, vel claudimus: sic aures a sonis, sic nares ab odoribus. Ita etiam vcl os cl. udendo, vel aliquid ex ore respuendo a saporibus aversamur. In tactu quoque vel subtrahimus corpus nc tangamus quod nolumus, vel si jam tangebamus, abjicimus aut repellimus. Ita motu corporis agit voluntas, ne sensus corporis rebus sensibilibus copulctur. Et agit hoe quantum potest: nam cum in hac actione propter conditionem servilis mortalitatis difficultatem patilur, cruciatus est consequens, ut voluntati nihil reliqui fiat, nisi tolerantia. Memoriam vero a sensu voluntas avertit, cum in aliud intenta non ei sinit inhærere præsentia. Quod animadvertere facile cst, cum sæpe coram loquentem nobis aliquem aliud cogitando non audisse nobis videmur. Falsum est antem: audivimus euim, sed nou meminimus, subinde per aurium sensum labentibus vocibus alicnato nutu voluntatis, pcr quem solent infigi memoriæ. Verius itaque dixerimus, cum tale aliquid accidit, Non meminimus, quam, Non audivimus. Nam et legentibus evenit, ct mihi sæpissime, ut perlecta pagina vel epistola, nesciam quid legerim, et repetam. In aliud quippe intento nutu voluntatis, non sic cst adhibita memoria sensui corporis, quomodo ipse sensus adhibitus est liucris, Ita et ambulantes intenta in aliud voluntate, nesciunt qua transierint: quod si non vidissent, nou ambulassent, aut majore intentione palpando ambulassent, præsertim si per incognita pcrgerent: sed quia facile ainbulaverunt, utique viderunt: quia vero non sicut sensus oculorum locis quacumque pergebant, ita ipsi sensui memoria jungebatur, nullo modo id quod viderunt etiam recentissimum meminisse potuerunt.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
