# De Trinitate 15.10-20

Augustine, De Trinitate, 15.10 to 15.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/15.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/15.10

multo minus dici posse ranarum serpentiumqne creatores angelos malos, per quos magi Pharaonis tunc illa fecerunt. CAPUT IX. — 16. Causa origimlis omnium a Deo. Aliud est enim ex intimo ac summo causnrum cardine condere atque administrare creaturam, quod qui facit, solus creator est Deus: aliud autem pro distributis ab illo viribus et facultatibus aliquam opcrationcm forinsecus admovere,ut tunc vel tunc, sic vel sic exeat quod creatur. Ista quippe originaliter ac primordialiter in quadam textura elementorum cuncta jam creata sunt; sed acceptis opportunitatibus prodeunt. Nam sicut matres gravidæ sunt fetibus, sic ipse mundus gravidus est causis nascentium: quæ in illo non creantur, nisi ab ilia summa essentia, ubi nec oritur, nec moritur aliquid, nec incipit esse, nec desinit. Adhibere autem forinsecus accedentes I causas, quæ tametsi non sunt naturales, tamen secundum naturam adhibentur, ut ea quae secreto naturæ sinu abdita continentur, erumpant et foris creentur quodam modo explicando mensuras ct numeros et pondera sua quæ in occulto acceperunt ab illo, qui omnia in mensura et numero et pondere disposuit (Sap. XI, 21); non solum mali angeli, sed etiam mali homines possunt, sicut exemplo agriculturæ supra docui.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
