# De Trinitate 15.41-60

Augustine, De Trinitate, 15.41 to 15.60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/15.41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/15.41

mus; cur plerumque falsa cogitamus, cum ea quæ sensimus non utique falso meminerimus: nisi quia voluntas illa quam conjunctricem ac separatricem hujuscemodi rerum jam quantum potui demonstrare curavi, formandam cogitantis aciem per abscondita memoriae ducit ut libitum est, et ad cogitanda ea quai non meminimus, ex eis quæ meminimus, aliud hinc, aliud inde, ut sumat impellit; quæ in unam visionem coeuntia faciunt aliquid quod ideo falsum dicatur, quia vcl non est foris in rcrum corporearum natura, vel non de memoria videtur expressuro, cum tale nihil nos sensisse meminimus? Quis enin vidit cycnum nigrum? et propterea nemo meminit: cogitare tamen quis non potest? Facile est enim illam figuram, quam videndo cognovimus, nigro colore perfundere, quem nihilominus in aliis corporibus vidimus: et quia utrumque sensimus, utrumque meminimus. Nee avem quadrupedem memini, quia non vidi: sed phantasiam talem facillime intueor, dum alicui formae volatili qualem vidi, adjungo alios duos pedes quales itidem vidi (Iietract. liG. 2, cap. 15, n. 2). Quapropter, dum conjuncta cogitamus, quae singillatim sensa meminimus, videmur non id quod meminimus cogitare; cum id agamus moderante memoria, unde sumimus omnia quae multipliciter ac varie pro nostra voluntate componimus. Nam neque ipsas magnitudincs corporum, quas nunquam vidimus, sine ope memoriae cogitamus. Quantum enim spatii solet occupare per magnitudinem mundi noster obtutus, in tantum extendimus quaslibet corporum moles, cum eas maximas cogitamus. £t ratio quidem pergit in ampliora, sed phantasia non sequitur. Quippe cum infinitatem quoque numcri ratio renuntiet, quam nulla visio corporalia cogitantis apprehendit. Eadem ratio docet minutissima cHam corpuscula infinite dividi; cum tamen ad eas tenuilales vel minutias perventum fucrii, quas visas meminimus, exiliorcs minutioresque phantasias jam non possumus intueri, quamvis ratio non desinat persequi ac dividere. Ila nulla corporalia, nisi aut ea quae meminimus, aut ex iis quæ meminimus, cogitamus.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
