# De Trinitate 18.1-3-24

Augustine, De Trinitate, 18.1 to 18.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/18.1-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/18.1-3

Quædam ergo cogitationes locutiones sum cordis, ubi et os esse Dominus ostendit, cum ait: Non quod intrat in oa coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. Una sententia duo quædam hominis ora complexus est, unum eorpons, alterum cordis. Nam utique unde i!!! hominem putavcrant inquinari, in os intrat corporis? unde autcm Dominus dixit inquinari hominem, de cordis ore precedit. Ita quippe exposuit ipse quod dixerat. Nam paulo post de hac re discipulis suis: Adhuc et M<, inquit, sine intellectu estis? Non intelligitis, quia omne quod,in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur? Hic certe apertissime demonstravit os, corporis. At in co quod sequitur os <'ord:s ostendens, t Qua autem, inquit; procedunt de orc, de corde excunt, et ea coinquinant hominem. De corde enim exeunt cogitationes malæ (Matth. iv, 10-20 ), etc. Quid hac expositione lucidius? Nec tamen quia dicimus locutio. nes cordis esse cogitationes, ideo non sunt euam visiones exortæ de notitiae v!sionibu3, quando veræ sunt. Foris enim cum per corpus hæc flunt, aliud est locutio, aliud visio: intus autem cum cogitamus, utrumque unum est. Sicut auditio et v!Sio duo quædam sunt inter se distantia in sensibus corporis, in animo autem non est aliud atqne aliud videre et audire: ac per hoc cuin locutio foris non vidcatur, sed potius audiatur, locutiones tamen interiores, hor est, cog!tationes visas dixit a Doinino sanctum Evangelium, non auditas: Dixerunt, inquit, intra ac, Hic blasphemat; deinde suhjunxit, Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum. Vidit ergo quæ dixerunt. Vidit ennn cogitaHonc sua cogitationes eorum, quas illi soli se putabant videre. i9. Quisquis igitur potest intelligere verbum, non solum antequam sonet, verum etiam antequam sonorum ejns imagines cogitatione volvantur: hoc enim est quod ad nullam pertinet linguam, carum scilicet quæ linguae appellantur gentium, quarum nostra latina est: quisquis, inquam, hoc intelligere potest, jam potest videre per hoc speculum atque in hoc ænigmate aliquam Verbi illius similitudinem, de quodictum est, In principio craf Verbum, et Verbum crat apud Deum, et Deu, erat Verbum (Joan.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
