# De Trinitate 18.1-11

Augustine, De Trinitate, 18.1 to 18.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/18.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/18.1

llinc etiam diabolus adhuc suos illudit, quibus se per sua sacra velut purgandis, et potius implicandis atque mergendis, falsus mediator opponit, quod superbis facillime perauadet irridere atque oontemnere mortem Christi, a qua ipse quanto est alienior, tanto ab eis creditur sanctior atque divinior. Qui tamen apud eum paucissimi remanserunt, agnoscentibus gentibus et pia humilitate bibentibus pretium saum, ejusque fiducia deserentibus hostem suum, et concurrentibus ad redemptorem suum. Nescit enim diabolus quomoodo illu et insidiante et furente utatur ad salutent fidelium suorum excellentissima sapientia Dei, a fine supcriore, quod est inilium spiritualis creaturæ, usque ad finem inferiorem, quod est mors corporis, pertendens fortiter et disponens oinnia suaviter (Sap. VIII, 1). AltingiL enim ubique propter suam munditiam, ct nihil inquinatum in cam incurrit (Id. VII, 24, 25). A morte autem carnis alieno diabolo, unde nimium superbus incedit, mors alterius gencris præparatur in:eterno igne tartari, quo non solum cum terrenis, sed etiam cum aereis corporibus excruciari spiritus possint. Superbi aulcm homines, quibus Christus, quia mortuus est, viluit, ubi nos tam magno emit ( I Cor. VI, 20), et istam mortem reddunt cum hominibus conditioni ærumnosæ naturae, quae trahitur a primo peccato, et in illam cum illo præcipitabuntur. Quem propterea Christo præposuerunt, quia eos in istam dejecit, quo per distantem naturam ipse non cecidit, et quo propter eos per ingentem misericordiam ille descendit: et tamen se dæmonibus esse meliores non dubitant credere, eosque ma- Jediclis omnibus insectari detestarique non cessant, quos certe alienos ab hujus mortis passione noverunt, propter quam Christum contemnunt. Nec sic volunt considerare, qnam fieri potuerit ut in se manens, nee per se ipsum ex ulla parte mutabile Dei Verbum, per inferioris tamen nзturæ susceptionem aliquid inferius pati posset, quod immundus dæmon, quia tcrrenum corpus non habet, pati non possit.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
