# De Trinitate 18.12-28

Augustine, De Trinitate, 18.12 to 18.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/18.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/18.12

Sic cum sint ipsi dæmonibus meliores, tamen quia carnem portant, mori sic possunt, quemadmodum mori dæmones, qui non eam portant, non utique possunt. Et cum de mortibus sacrificiorum suorum multum præsumant, quæ se fallacibus superbisque spiritibus immolare non sentiunt, aut si jam I sentiunt, aliquid sibi prodesse arbitrantur perfidorum et invidorum amicitiam, quorum intentionis nullum negotium est, nisi impeditio reditus nostri. CAPUT XIV.- 19.Christus perfectissima victima pro mundandis vitiis nostris. In omni sacrificio quatuor consideranda. Non intelligunt ne ipsos quidem superbissi. mosspirilus honoribus sacrificiorum gaudere potuisse, nisi uni vero Deo pro quo colivolunt, verum sacrificium deberetur: neque id posse rite offerri, nisi per sacordotem sanctum et justum: nec nisi ab cis accipiatur quod offertur, pro quibus offertur, atque id sine vitio sit, ut pro vitiosis mundandis possit offerri. Hoc certe omnes cupiunt, qui pro se offerri sacrificium Deo volunt. Quis ergo tam justus et sanctus sacerdos, quam unicus Filius Dei, qui non opus haberet per sacrificium sua purgare poccata, nec orig! nalia, nec ex humana vita quæ adduntur (llebr. vn)? Et quid tam congruenter ab hominibus sumeretur quod pro eis offerretur, quam humana caro? Et quid tam aptum huic immolationi, qnam caro mortalis? Et quid tam mundum pro muudandis ritis mortalium, quam sine ulla contagione carnalis concupiscentiæ caro nata in utero et ex utero virginali? Et quitl tam grate offerri et suscipi posset, qunm caro sacrificii nostri, corpus cffeclum saccrdotis nostris? Ut quoniam quatuor considerantur in omni sacrificio; cui offeratur, a quo offeratur, quid offeratur, pro quibus offcratur; idem ipse unus verusque Mediator, per sacrificium pacis reconcilinns nos Deo, unum cnm iilo maneret cui offerebat, unum in se faceret pro quibus offerebat, unus ipse esset qui offerebat, et quod offerebat.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
