Latin
18.25 to 18.46
Augustine, De Trinitate 18.25-46
Unproofread scanNot analysed yet
I, i). Nccesse est enim cum verum loquimur, idest, quod scimus loquimur, ex ipsa scientia quam memoria tenemus, nascatur verbum quod ejusmodi sit omnino, cujusmodi est ilia scientia de qua nascitur. Formata quippe cogitatio ab ea re quam scimus, verbum est quod in. corde dicimus: quod nec græcum est, nec latinum, nec linguae alicujus alterius; sed cum id opus est in corum quibus loquimur perferre notitiam, aliqnod signum quo significetur assumitnr. Et plerumque sonus, aliquando etiam nutus, ille auribus, ille oculis exhibetur, ut per signa corporalia etiam corporis sensibus verbum quod mentc gerimus innotescat. Nam et innuere quid est, nisi quodam modo visibiliter dicere? Est in Scripturis sanctis hujus sententiæ testimonium; nam in Evangelio secundum Joannem ita legitur: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, hæsitantes de quo diceret. Erat ergo unus ex discipulis ejus. recumbens in sinu Jesu, quem diligebat Jesus: innuit ergo huic Simon Petrus, et dicit ei, Qui. est de quo dicit (Id. XIIJ, 21-24)? Ecce innuendo dixit, quod sonando dicere non audebat. Sed haec atque hujusmodi signa corporalia sive auribus sive oculis præsentibus quibus loquimur exhibemus: inventæ sunt autem litteræ, per quas possemus et cum absentibus colloqui: sed ista signa sunt vocum, cum ipsæ voces in sermone nostro earum quas cogitamus signa sint rerum. CAPUT X! . —20. Verbi divini similitudo qualiscumque in verbo nostro non exteriore ac sensibiii, sed in interiore ac mentali quærenda. Dissimilitudo quam marima inter verbum ac scientiam nostram et Verbum scientiamque divinam. Proinde verbum quod roris sonat, signum eat verbi qnod intus lucet, cui magis verbi contpetit nomen. Nam illud quod preciertur carnis ore, v<. i verbi est: verbumque et ipsum dici.