# De Trinitate 18.64-84

Augustine, De Trinitate, 18.64 to 18.84. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/18.64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/18.64

Sed illud Verbum Dei quærimus qualitercumque per hanc similitudinem nunc videre, de quo dictum est, Deus erat Verbum; de quo dictum est, Omnia per ipsum facta sunt; de quo dictam est, Verbum caro factum est (Joan. I, i, 5, i4); de quo dictum est, Fons sapientiæ Verbum Dei in excelsis (Eccli. I, 5). Perveniendum est ergo ad illud verbum hominis, ad verbum rationatis animantis, ad verbum non de Dco naLr, scd a Deo iactae imaginis Dei, quod neque prolativum est in sono, neque cogitativum in similitudine soni, quod alicujus linguæ esse necesse sit, sed quod onnna qui. bus significatur signa praecedit, et gignitur de scientia quæ manet in animo, quando cadem scientia intus dicitur, sicuti est. Simillima est eni:n visio cogitationis, visioni scientiae. Nam quando per sonum dicitur, vel pcr aliquod corporale signum, non dicitur sicuti est, sed sicut potest videri audirive per corpus. Quando ergo quod in notitia esi, hoc est in verbo, tunc est verum verbum, et veritas, qualis exspectatur ab homine, ut quod est in ista, hoc sit et in illo; quod non est in ista, non sit et in illo: hic agnoscitur, Est, est; Non, non ( Matth. v, 57 ). Sic accedM. quantum potest, ista similitudo imaginis factæ ad illam similitudinem imaginisnata;, qua Deus Filius Patri per omnia substantialiter similis prædicatur. Animadvertenda est in hoc ænigmate etiam ista Verbi Dei similitudo, quod sicut de illo Verbo dictum est, Omnia per ipsum facta sunt, ubi Deus per unigenitum Verbum snum prædicatur universa fecisse; ita hominis opera nulla sunt, qum non prins dicantur in corde: unde scriptum est, Initium omnis operis verbum (Eccli. XXXVII, 20). Sed etiam hic cum verum verbum cst, tunc est initium bon! operis.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
