Latin
18.85 to 18.98
Augustine, De Trinitate 18.85-98
Unproofread scanNot analysed yet
Verum autem Ycrbum est, cum je scicntia bene opcrandi gignitur, ut etiam ibi servetur, Est, est; Non, non: ut si est in ea scicntia qua vivendum est, sit et in verbo per quod operandum est; si non, non: alioquin mendacium erit verbum tale, non vcritas; et inde peccatum, non opus rectum. Est et hæc in ista similitudine verbi nostr! similitudo Verbi Dei, quia potest esse verbum nostrum quod non sequatur opus; opus autem esse non potest, nisi præcedat verbum: sicut Verbum Dei potuit esse nulla existente creatura; creatura vero nulla esse posset, nisi per ipsum per quod facIa sunt omnia. Ideoque non Deus Pater, non S;) H Hus s:mctus, non ipsa Trinitas, sed solus Filius, quod est Verbum Dei, caro factum est; quann is Trinitate faciente: ut scqucnte atquc imitante verbo nostro cjus exemplum, recte viveremus, hoc est, nul. . lum habentes in verbi nostri vel contemplatione vel operatione mendacium. Verum hæc hujus imaginis est quandoque futura perfectio. Ad hanc consequendam nos erudit magister bonus fide christiana pictatisque doctrina, ut revelata facie a Legis vclarnine quod cst U! nbra futurorum, gloriam Domini speculantes, per speculum scilicet intuentes, ill eamdem imaginem transformemur de gloria in gloriam tanquam a Domini Spiritu (II Cor. II! ,i8), secundum superiorem de his verbis disputationem.