# De Trinitate 19-2

Augustine, De Trinitate, Book 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/19-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/19-2

Non tamen in his tantis infirmitatis et erroris malis amittere potuit naturalem memoriam, intel- Icctum, et amorem sui: propter quod merito dici potuit quod supra commemoravi (Cop. 4), Quanquam in imagine ambulat homo, tamen vane conturbatur. Thesaurizat, et nescit cui congregabit ea (Psal. XXXVIII, 7). Cur enim thesaurizat, nisi qnia fortitudo ejus descruit eum, pet qnam Deum habens, rei nullius indigeret? Et cur nescit cui congregabit ea, nisi quia lumen oculorum ejus non est cnm co? Et ideo non videt quod Veritas ait: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt abs te; hæc quæ præparasti cuju. erunt (Luc. III, 20)? Verumtamen, quia etiam talis in imagine ambulat homo, et habet memoriam, et intellectum, et amorem sui, homiuis mens: si ei manifestaretur quod utrumque habere non posset, et unum e duobus permitteretur eligere, alterum perditurus, aut thesauros quos congregavit, ant mentem; quis usque adco non habet mentem, ut thesauros mallet hab<'re qnam mentem? Thesauri enim mentem possunt plerumque subvertere: at mens quæ non thesamis subverttur sine ullis thesauris facilius et cxpeditins potest. vivere. Quis vero ullos thesauros, nisi per m ntem potcrit possidere? Si cnim puer infans, quamvis ditissimus natus, cum sit dominus omnium qu.c jure sunt cjus, nihil possidet menlc sopita; quonam tandem modo quisquam quidquam mente poss!dt bit amissa? Sed de thesauris quid loquor, quod cis quilibet hominum, si talis optio proponatur, mavult carere quam mente; cum eos nemo præponat, nemo comparet luminibus corporis, quibus non ut aurum r.n us quisqne homo, sed omnis homo possidet cae!nm: per lumina enim corporis quisque possidet quidquid libenter videt? Quis ergo si tenere utrumque non possit, et alterutrum cogatur annitere, non thesauros quam ocu!os malit? Et tamen si ab co simili conditione quæratar, urunt oculos maHt amittere,:'n mentem; quis mentenon videat, eum oculos malle q!!:'m mentem? Mens quippe siue eculis carnishnmana cst, oculi autem carnis sinc mente belluini sunt. Q'tis porro non honiincm se malit esse etiam carne c.)'C!nn, quam belluam videntem?

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
