# De Trinitate 2.101-118

Augustine, De Trinitate, 2.101 to 2.118. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/2.101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/2.101

hoc est essentiæ ipsum esse. Et quia in illa simplicitate non est aliud sapere quam esse, eadem ibi sapicntia est quae essentia CAPUT II. — 3. Pater et Filius simul una sapientia, sicut una essentia, tametsi non simul unum Verbum. Pater igitur et Filius simul una essentia, et una agnitudo, et una veritas, et una sapientia. Sed non Pater et Filius simul ambo unum Verbum, quia non simul ambo unus Filius. Sicut cnim Filius ad Patrem refertur, non ad se ipsum dicitur; ita et Verbum ad eum cujus Verbum est refertur,cum dicitur Verbum. Eo quippe Filius quo Verbum, et eo Verbum quo Filius. Quoniam igitur Pater et Filius simul non utique unus Filius, consequens est ut Pater et Filius simul non amborum unum Verbum. Et propterea non co Verbum quo sapientia; quia Verbum non ad se dicitur, sed tantum relative ad eum cujus Verbum ea, sicut Filius ad Patrem: sapientia vero eo quo essentia. Et ideo quia una essentia, una sapientia. Quouiam vero et Verbum sapientia est, sed non eo Verbum quo sapientia; Verbum enim relative, sapieutia essentialiter intelligitur: id dici accipiamus cum dicitur Verbum, ac si dicatur, nata sapientia, ut sit et Filius et imago. Et hæc duo cum dicuntur, id est, nata sapientia, in uno corum eo quod est natn, et Verbum, et imago, et Filius intelligatur, et in his omnibus nominibus non ostendatur essentia, quia relative dicuntur: at in altero quod est sapientia, quoniam et ad se dicitur, se ipsa enim sapiens est, eliam essentia demonstretur, et hoc ejus esse quod sapere. Unde Pater et Filius simul una sapientia, quia una essentia, et sigillatim sapientia de sapientia, sicut essentia de essentia. Quapropter, non quia Pater non est Filius;

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
