# De Trinitate 2.105-128

Augustine, De Trinitate, 2.105 to 2.128. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/2.105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/2.105

Dicunt ergo: Si aliquid ad sc ipsum dicilur Pater, quod ad se ipsum dici non potest Filius, et quidqnid ad se ipsum dicitur. sccundum substantiam dicitur, et ad se ipsum dicitur ingenitus, quod dici non potest Filius; ergo secundum substantiam dicitur ingenitus, quod Filius quia dici non potest, non ejusdem est substantiæ. Cui versutiæ respondetur ita, ut ipsi cogantur dicere seeundum quid sit æqualis Patri Filius; utrum secundum id quod ad se dicitur, an secundum id quod ad Patrem dicitur. Non enim secundum id quod ad Patrem dicitur, quoniam ad patrem filius dicitur, ille autem non filius, sed pater est. Quia non sic ad se dicuntur pnter et filius, quomodo amici aut vicini. Relative quippe amicus dicitur ad amicum; et si æqualiter se diligunt, eadem in utroque amicitia est: et relative vicinus dicitur ad vicinum; et quia æqualiter sibi sicini sunt (quantum enim iste illi, tantum et ille huic vicinatur ), cadcm in utroque vicinitas. Quia vero Filius non ad Filium relative dicitur, sed ad Patrem; non secundum hoc quod ad Patrem dicitur, æqualis est Filius Patri: restat ut secundum id aequalis sit, quod ad sc dicitur. Quidquid autem ad se dicitur, secundum substantiam dicitur: restat ergo ut secundum substantiam sit æqualis. Eadem est igitur utriusque substantia. Cum vcro ingenitus dicitur Pater, non quid sit, sed quid non sit dicitur. Cum autem rclativum ncgalur, non secundum substantiam ncgatur, quia ip uni rclalivum non secundum substautiam dicitur. CAPUT VII. — 8. Negatio addita non mutat prædicamentum. noc exemplis planum faciendum est. Ac primum videndum est boc significari cum dicitur genitus, quod significatur cum dicitur filius. Ideo enim filius, quia genitus; et quia filius, utique gcnilus. Quod ergo dicilur ingenitus, hoc ostenditur, quod non sit filius: scd genitus et ingenitus commode dicunlur;

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
