# De Trinitate 2.119-135

Augustine, De Trinitate, 2.119 to 2.135. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/2.119
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/2.119

et Filius non est Pater, aut ille ingenitus, ille autem genitus, idco non una cvsentia: quia his nominibus relaliva eorum ostenduntur. Uterque autem simu. una sapientia, et una essentia, ubi hoc est esse quod sapere: non autem simul uterque Verbum aut Filius, quia non hoc est esse quod Verbum aut Filium esse: sicut jam sats ostendimus ista relative dici. CAPUT III. — 4. Sapientiæ nomine cur Filius potissimum insinuetur in Scripturis cum et Pater et Spiritus sanctus sit sapienlia. Spiritum sanctum siMul cum Patre et Filio unam sapientiam esse. Cur ergo in Scripluris nunquam fere de snpienlia quidquam dicitur, nisi ul ostendatur a Deo genita vel creata?genita scilicet, per quam facia sunt omnia: creata vero vel facta, sicut in hominibus, cum ad cam quae non creata et facta, sed genita est, convertuntur et illustrantur; in ipsis enim fit aliquid quod vocetur eorum sapientia: vel illud Script uris prænuntiantibus aut narrantibus, quod Verbum caro factum est, et habitari in nobis (Joan. I, 14); hoc modo enim Christus facta sapientia est, quia factus est homo. An propterea noti loquitur in illis Libris sapicnlia, vel de illa dicitnr aliquid, nisi quod eam de Deo natam ostendat, aut factam, quamvis sit et Pater ipse' sapicntia, quia illa nobis sapientia commendanda crat et imitanda, cujus imitatione formamur? Pater enim eam dicit, ut Verbum ejus sit; non quomodo profertur ex ore verbum sonans, aut ante pronUntiationem cogitatur: spatiis enin temporum hoc completur, illud autem æterum est, et illuminando dicit nobis et de se et de Patre, quod dicendum est hominibus. Ideoque ait, Nemo novit Filium, nisi Pater; et nemo novit Patrem, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27): quia per Filium revelat Pater, id cst, per Verbum suum.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
