Latin
2.13 to 2.20
Augustine, De Trinitate 2.13-20
Unproofread scanNot analysed yet
Ex his igitur quæ ab aliis de bac rc scripta jam lcgimus, plurimum adminiculati ct adjuti, ea quæ de Trinitate, uno summo summeque bono Deo, pio quæri et disseri posse arbitror, ipso exhortante qn:crenda atque adjuvante disserenda suscepi: ut si alia non sunt hujusmodi scripta, sit quod habeant ct legant qui voluerint et valucrint; si autem jam sunt, tanto facilius aliqua invoniantur, quanto talia plura esse potuerint. Sane cuin in omnihus litteris meis non solum pium lectorem, sed etiam liberum correctorem dcsiderem, multo maxime in his, ubi ipsa magnitudo quæstionis utinam tam multos inventores babere posset, quam multos contradictores habet. Verumtamen sicut lectorem meum nolo mibi esse deditum 1, ita correctorem nolo sibi. Ille me non amet amplius quam catholicam fidem, iste se non amet amplius quam catholicam veritatem. Sicut illi dico, Noli meis litteris quasi Scripturis canonicis inservire; sed in illis et quod non credebas, cum inveneris, incunctanter crede, in istis autem qnod certum non habebas, nisi certum intellexeris, noli firmiter retinere: ita illi dico, Noli meas litteras ex tua opinione vel contentione, sed ex divina lectione vel inconcussA ratione corrigere. Si quid in eis veri comprehenderis, existendo non est meum, at intelligendo et amando et tuum sit et meum: si quid autem falsi conviceris, errando fucrit meum, sed jam cavendo nec tuum sit nec meum.