Latin
2.136 to 2.153
Augustine, De Trinitate 2.136-153
Unproofread scanNot analysed yet
Si enim boc verbum quod nos proferimus temporale et transitorium, et se ipsum ostendit, et illud de quo loquimur; quanto magis Verbum Dei, per quod facta sunt omnia? Quod ila ostendit Patrem siculi est Pater: quia ct ipsum ila est, et hoc est quod Pater, secundum quod sapientia est et essentia. Nam secundum quod Verbum, non hoc est quod Pater: quia Verbum non cst Patcr, et Verbum relative dicitur, sicut Filius, quod ulique non est Pater. Et ideo Christus virtus et sapientia Dci, quia de Patre virtute et sapientia etiam ipse virtus et sapienda est, sicut lumen I. de Patre lumine, et fons vitae apud Deum Patrem, utique fontem vitæ. Quoniam apud tet inquit, est fons vitœ, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. xixv, 10): quia sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso (Joan. v, i6): et erat lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, et lumen hoc Verbum erat apud Deum; sed et Deus erat Verbum (Id. i, 9,4). Deus autem lumen est, et tenebræ in eo non sunt ullæ (I Joan. I, 5): lumcn vero non corporale, sed spirituale: ncque ita spirituale, ut illuminatione factum sit, quemadmodum dictum est Apostolis, Vos estis lumen mundi (Malth. v, 44); sed lumen quod illuminat omnem hominem, ea ipsa et summa sapientia Deus, unde nunc agimus. Sapientia ergo Filius de sapientia Patre, sicut lumen de lumine, et Deus de Deo, ut et singulus Pater lumen, et singulus Filius lumen; et singulus Pater Deus, et singulus Filius Deus: ergo ct singulus Pater sapientia, et singulus Filius sapientia. Ei sicut utrumque simul unum lumen, et ninus Deus, sic utrumque una sapientia, Sed Filius factus est nobis sapientia a Deo, et justitia et sanctificatio (l Cor 1, 30), quia temporaliter nos ad cum convertinuis, id est, ex aliquo tempore, ut cum illo maneamus in æternum.