Latin
2.173 to 2.197
Augustine, De Trinitate 2.173-197
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter illud praecipue teneamus, quidquid ad se dicitur præstantissima Ill:. et divlna sublimitas, substantialiter dici; quod autem ad aliquid, non substantialiter, sed relative: tantamque vim esse ejusdem substantiæ in Patrc et Filio et Spiritu sanctu, ut quidquid de singulis ad se ipsos dicitur, non pluraliter in summa, sed singulariter accipiatur. Quemadmodum enim Pater Deus est, et Filius Deus est, et Spiritus sanctus Dens est, quod secundum substantiam dici neino dubitat: non tamen tres deos, sed unum Deum dicimus eam ipsam præstantissimam Trinitatem. Ita magnus Pater, magnus Filius, magnus Spiritus sanctus: non tamen tres magni, sed unus magnus. Non enim de Patre solo, sicut illi perverse sentiunt; sed de Patre et Filio et Spiritu sancto scriptum est, Tu es Deus solus magnus (Psal. LXXXV, 10). Et bonus Pater, bonus Filius, bonus Spiritus sanctus: nec tres boni, sed unus est bonus, de quo dictum est, Nemo bonus, nisi unus Deus. Elcniin Dominus Jesus, ne ab illo qui dixerat, Magister bone (Luc. XVIII, 49,18), tanquam hominem compellans, secundum hominem tantummodo intelligeretur, ideo non ait, Nemo bonus, nisi solus Pater; sed, Nemo bonus, nisi unus Deus. In Patris enim nomine, ipse per sc Pater pronuntiatur: in Dei vero, et ipse et Filius et Spiritus sanctus, quia Trinitas unus Deus. Situs vero, et habitus, et loca, et tempora, non proprie, sed translate ac per similitudines dicuntur in Deo. Nam et sedere super Cherubim dicitur (Psal. LXXIX, 2); quod ad situm dicitur: et abyssum tanquam vestimentum amictus (Psal. CIII. 6); quod ad habitum: cl, Anni tui non deficient (Psal. ct, 28); quod ad lempus: et, Si ascendero in coelum, tu ibi es (Psal. CXXXVIII, 8); quod ad locum. Quod autem ad faciendum attinet, fortassis de solo Deo verissime dicatur: solus enim Deus facit et ipse non fit, neque patitur quantum ad ejas substantiam pertinet qua Deus est.