# De Trinitate 2.198-203

Augustine, De Trinitate, 2.198 to 2.203. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/2.198
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/2.198

Itaque omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus sanctus: nec tamen tres omnipotentes, sed unus Omnipotens, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia; ipsi gloria (Rom. XI, 56). Quidquid ergo ad sc ipsum dicitur Deus, et de singulis personis singulariter dicitur id est, de Patre, et Filio, et Spiritu sancto, et simul de ipsa Trinitate, non pluraliter, sed si gulariter dicitur. Quoniam quippe non aliud est Deo esse, et aliud magnum esse, sed hoc idem illi est esse quod magnum esse: propterea sicut non dicimus tres essentias, sic non dicimus tres magnitudines, scd unam cssentiam et unam magnitudinem. Essentiam dico, quæ οὐσία græce dicitur, quam usitatius substantiam vocamus.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
