# De Trinitate 2.21-37

Augustine, De Trinitate, 2.21 to 2.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/2.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/2.21

ct illud evidentius in eadem, Omnia enim ad tempus disciplina non gaudii videtur esse, sed tristitiæ: postea vero fructum pacificum iis qui per eam certarunt, reddet justitiæ (Hebr. XII, 7, 11). Deus ergo ipse summa sapientia, cultus autem Dei sapientia est hominis, de qua nunc loquimur. Nam sapientia hujus mundi stultitia eat apud Deum (! Cor. III, 19). Secundum hanc itaque sapientiam, quæ Dei cultus est, ait sancta Scriptura: Multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum (Sap, VI, 26). Sed si de sapientia disputare sapientium est, quid aremus? Numquidnam proHte' i audebimus sapientiam, ne sit nostra de illa impudens disputat:o? Nonne terrebimur exemplo Pythagoræ? qui cum ausus non fuisset sapientem I pronteri, philosophum potius, id est amatorem sapientiæ se esse respondit: a quo id nomen exortum ita deinceps posteris placuit, ut quantalibet de rebus ad sapientiam pertinentibus doctrina quisque vel sibi vel aliis videretur excellere, non nisi philosophus vocaretur. An ideo sapientC!n profiteri talium hominum nullus audebat, quia sine ullo peccato putabant esse sapientem? Hoc autem nostra Scriptura non dicit, quae dicit Argue sapientem, et amabit te ( Pron. tx, 8 ). Pro recto enim judicat habere peccatum, quem censet argucndutn. Sed ego nec sic quidetn sapientem me audeo profiteri: salis cst mihi, quod etiam ipsi ncgare non possunt, esse etiam philo sophi, id est amatoris sapientiæ, de sapientia disputare. Non enim hoc illI facere destiterunt, qni sc amatores sapientiæ potius quam sapientes esse professi sunt.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
