Latin
2.25 to 2.45
Augustine, De Trinitate 2.25-45
Unproofread scanNot analysed yet
Quisquis Deum ita cogitat, etsi nondum potest omni modo invenire quid sil; pie tamen cavet, quantum potest, aliquid de eo sentire quod non sit. CAPUT II. —3. Deus sola incommutabilis essentia. Est tamen sine dubilatione substantia, vel, si melius hoc appeliatur, essentia, quam Græci σὐσίαν vocant. Sicut enim ab eo quod est sapere dicta est sapientia, et ab eo quod est scire dicta est scientia; ita ab eo quod est esse dicta est essentia. Et quis magis est, quam ille qui dixit famulo suo Moysi, Ego nUl qni sum; et, Dices filiis Israel: Qui est, misil me ad vos (Exod. III, 14)? Sed aliæ quæ dicuntur essentiæ sive substantiae, capiunt accidentia, quibus in cis flat vel magna vel quantacumque mutatio: Deo notem aliquid ejusmodi accidere non potest; et ideo sola est incommutabilis substantia vel essentia, qni Deus esi, cui profectio ipsum esse, uude essentia nominata est, maxime ac verissime competit. Quod euim mutatur, non servat ipsum esse; et quod mutiri potest, etiamsi non mutetur, potest quod fuerat non esse: ac per hoc illud solum quod non tantum non mutatur, verum etiam mutari omnino non potest, sine scrupulo occurrit quod verissime dicatur esse. CAPUT III. —4. Arianorum argumentum ex voce geniti et ingeniti desumptum diluitur. Quamobrem ut jam etiam de iis quæ nec dicuntur ut cogitantur, nec cogitantur ut sunt, respondere incipiamus fidei nostræ adversariis: inter inulta quae Ariani adversus catholicam fidem solent disputare, hoc sibi maxime callidissimum machinamentum proponere videntur, cum dicunt: Quidquid de Den dicitur vel intelligitur, non secundum accidens, sed secundum substantiam dicitur. Quapropter ingenitum esse Patri secundum substantiam est, et genitum esse Filio secundum substantiam est. Diversum est autem ingenitum esse, et genitum esse: diversa est ergo substantia Patris et Filii.