# De Trinitate 2.51-69

Augustine, De Trinitate, 2.51 to 2.69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/2.51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/2.51

Neuter ergo ad se est, et uterque ad invicem relative dicitur: an Pater solus non solum quod Paterdicitur, sed omnino quidquid dicitur relative ad Filium dicitur; ille autem dicitur ct ad se? ct si ita est, quid dicitur ad se 2? an, ipsa essentia? sed Patris essentia estFilius, sicut Patiis virtus et sapientia, sicut Verbum Patris et imago Patris: aut si essentia dicitur ad sc Filius, Pater autem non est essentia, sed genitor essentiæ, non est autem ad se ipsum, sed hac ipsa essentia quam genuit, sicut hac ipsa magnitudine magnus quam genuit; ergo et magnitudo dicitur ad se Filius, ergo et virtus, et sapientia, et Verbum, et imago. Quid autem absurdius, quam imaginem ad se dici? Aut si non idipsum est imago et Verbum, quod est virtus et sapientia, sed illa relative dicuntur, hæc autem ad se, non ad aliud; incipit non ea sapientia quam genuit, sapiens esse Pater, quia non potest ipso ad eam relative dici, et illa ad cum relative non dici. Omnia enim quae relative dicuntur, ad invicem dicuntur. Restat itaque ut etiam essentia Filius relative dicatur ad Patrem. Ex quo conficitur inopinatissimus sensus, ut ipsa essentia non sit essentia; vel certe cum dicitur essentia, non essentia, sed relativum indicetur. Quomodo cum dicitur dominus, non essentia indicatur, sed relativum quod a refertur ad servum; cum autem homo dicitur, vel aliquid tale, quod ad se, non ad aliud dicitur, tunc indicatur essentia. Homo ergo cum dominus dicitur, ipse homo essentia est, dominus vero relative dicitur: homo euim ad se dicitur, dominus ad servum; hoc autem unde agimus. si essentia ipsa relative dicitur, essentia ipsa non est essentia. Iluc accedit, quia omnis essentia quæ relative dicitur, est etiam aliquid excepto relativo: sicut homo dominus, et homo servus, et equus jumentum, et nummus arrha, homo et equus et nummus ad se dicuntur, et substantiæ sunt vel essentiæ;

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
