# De Trinitate 20.142-162

Augustine, De Trinitate, 20.142 to 20.162. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/20.142
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/20.142

III, 2). Hinc apparet tunc in ista imagine Dei Heri ejns plenam similitudinem, quando ejus p!cnam perceperit vis:oncm. Quanquam possit hoc a Joanne apostolo etiam de immortalitate corporis dictum videri. Et in hac quippe simiics erimus Dco, sed tantummodo Filio, quia so!ns in Trinitate corpus accepit, in quo mortuus resurrexit, atque id ad superna pervexit. Nam dicitur ctiam ista imago Filii Dei, in qua sicut ille immortale corpus habebimus, conformes facti in hac parte, non Patris imaginis aut Spiritus sancti, sed tantummodo Filii, quia de hoc solo legitur, et fide sanissima I accipitur, Verbum caro factum est (Joan. I, i4). Propter quod Apostolus: Quos ante, inquit, præscivit et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii Ill;, ut IiI ipse primogenitus in multis fratribus (Rom. VIII, 29). Primogenitus utique a morluis secundum cumdem apostolum (Coloss. I, 18), qua morte seminata est caro ejus in contumelia, resurrexit in gloria. Secundum hanc imaginem Filii, cui per immortalitatem conformamur in corpore, etiam illud agimus quod dicit idc!n apostolus, SiCut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem ejus qui de cœlo est ( I Cor. xv, 43, 49 ): ut scilicet qui secundum Adam mortales fuhnus, secundum Christum immortales nos futuros, fide vera.et spe certa firmaque teneamus. Sic enim nunc eamdem imaginem portare possumus, nondum in visione, sed in fide; nondum in re, sed in spe. Dc corporis quippe resurrectione tunc loquebatur Apostolus, cum hæc diceret. CAPUT XIX, — is. Joannes potius intelligendus de perfecta nostra similitudine cum Trinitate in vita æterna. Sapientia perfecta in beatitudine. At vero ilIa imago, de qua dictum est, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26); quia non dictum est, Ad meam, cel, Ad tuam: ad imaginem Trinitatis factum hominem credimus, et quanta potuimus investigatione comprehendimus.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
