# De Trinitate 21.13-30

Augustine, De Trinitate, 21.13 to 21.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/21.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/21.13

secundum Spiritum tamen Dei missum nobis de altissimis et impartitam ejus gratiam mentibus nostris, audeo fiducialiter dicere, nec Deum Patrem, nec Verbum ejus, nec Spiritum ejus, quod Dcus unus est, per id quod est, atque idipsum est, ullo modo esse mutabilem, ac per hoc multo minus esse visibilem. Quoniam sunt quædam quamvis mutabilia, non tamen visibilia, sicut nostra cogitationes, et memoriæ, et voluntates, et omnis incorporea creatura: visibile autem quidquam non est, quod non sit mutabile. CAPUT XI. — Essentia Dei nunquam per se apparuit. Angelorum ministerio factæ divinæ Patribus apparitiones. Objectio ex loquendi modo ducta diluitur. Apparitionem Dei ipsi Abrahce perinde ac Moysi, per Angelos factam esse. Idem probatur ex lege data Moysi per Angelos. Quid dictum in hoc libro, quid dicendum in sequente. Quapropter substantia, vel, si meliusdicitur, essentia Dei, ubi pro modulo nostro ex quantulacumque particula intelligimus Patrem et Filum et Spiritum sanctum, quandoquidem nullo modo mutabilis est nuto modo potest ipsa per semctipsam esse visibilis. ii. Proinde illa omnia quæ Patribus visa sunt, cum Deus illis secundum suan< dispensationem temporibus congruam praesentaretur, ner creaturam facta esse manifestum est. Et si nos latet quomodo ea ministris Angelis fecerit, per Angelos tamen esse facta, non ex nostro sensu dicimus, ne cuiquam videamur plus sapere; sed sapimus ad temperantiam, sicut Deus nobis partitus est mensuram fidei (Rom. XII, 5), et credimus, propter quod et loquimur (II Cor. IV, 13). Exstat enim auctoritas divinarum Scripturarum, unde mens nostra deviare non debet, nec reUcto solidamento divini eloquii per suspicionum suarum abrupta praecipitari, ubi nec sensus corporis rcgit, nee perspicua ratio veritatis elucet. Aperlissime quippe scriptum est in Epistola ad Hebræos, cam dispensatio Novi Testamenti a dispensatione Veteris Testamenti secundum congruentiam sæculorum ac temporum distingucretur, non tantum illa visibilia, sed ipsum etiam sermonem per Angelos factum.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
