Latin
23.1 to 23.14
Augustine, De Trinitate 23.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo de successionibus sæculorum et de resurrectione mortuorum philosophos nec illos consulere debemus, qui Creatoris æternitatem, in quo vivimus, movemur ct sumus (Act. XVII, 28), quantum potuerunt intellexerunt. Quia per ea quæ facta sunt cognoscentes Deum, non sicut Deum glorrficaverunt, aut gratias egerunt, sed dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt (Rom. I, 20-22). Et cum idonei non essent, in æternitatem a spiritualis incommutabilisque naturac aciem mentis tam constanter infigere, ut in ipsa sapientia Creatoris atque Rectoris universitatis viderent volumina sæculorum, quae ibi jam essent et semper essent, hic autem futura essent ut non essent; atque ut ibi viderent conversiones in melius, non solum animorum, sed etiam corporum humanorum usque ad sui modi perfectionem: cum ergo ad hæc ibi videnda nullo modo essent idonei, ne ad illud quidem digni habiti sunt, ut eis ista per sanctos Angelos nuntiarentur; sive forinsecus per sensus corporis, sive interioribus revelationibus in spiritu expressis: sicut patribus nostris vera pietate præditis haec demonstrata sunt, qui ea praedicentes, vel de præsentibus signis vel de proximis rebus, ita ut prædixerant, factis fidem facientes, auctoritatem cui de longe futuris usque in saeculi finem crederetur, habere meruerunt. Potestates autem aereae superbae atque fallaces, eliam si quaodam de. societate et civitate sanctorum et de vero Mediatore a sanctis Prophetis vel Angelis audita per suos vates dixisse reperiuntur, id egerunt, ut per hæc aliena vera etiam fideles Dei, si possent, ad sua falsa traducerent. Deus autem per nescientes id egit, ut veritas undique resonaret, fidelibus in adjutorium, impiis in testimonium. CAPUT XVIII. —24. Filius Dei incarnatus est ut per fidem mundati evehaTur ad incommutabilem veritatem. Quia igitur ad æterna capessenda idonei non cramus, sordesque peccatorum nos praegravabant temporalium rerum amore contractae, et de propagine mortalitatis tanquam naturaliter inolitae, purgandi eramus.