# De Trinitate 23.15-34

Augustine, De Trinitate, 23.15 to 23.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-trinitate-2/23.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-trinitate-2/23.15

Purgari autem ut contemperaremur aeternis, non nisi per temporalia possemus, qualibus Jam contemperati tenebamur. Sanitas eniin a morbo plurimum distat: sed media curatio 1, nisi morbo congruat, non perducit ad sanitatem. Inutilia temporalia decipiuut aegrotos, utilia temporalia suscipiunt sanandos, ct trajiciunt ad aeterna sanatos. Mens autem rationalis sicut purgata contemplationem debet rebus æternis; sic purganda, temporalibus fidem. Dixit quidam et illorum qui quondam apud Graecos sapientes habiti sunt: Quantum ad id quod ortum est æternitas valet, tantum ad fidem veritas. Et profecto est vera sententia. Quod enim nos temporale dicimus, hoc ille quod ortum est appellavit. Ex quo genere etiam nos sumus; non tantum secundum corpus, sed etiam secundum aninii mutabilitatem. Non enim proprie vocatur aeternum, quod aliqua ex parte mutatur. In quantum igitur mutabiles sumus, in tantum ab æternitate distamus. Promittitur autem nobis vita æterna per veritatem, a cujus perspicuitate rursus tantum distat fides nostra, quantum ab aeternitate mortalitas. Nanc ergo adhibemus fidem rebus temporaliter gestis propter nos, et per ipsam mundamur; ut cum ad speciem venerimus, quemadmodum succedit fidei veritas, iia mortalitati succedat aeternitas. Quapropter quoniam fides nostra fiet veritas, cum ad id quod nobis credentibus promittitur pervenerimus: promittitur autem nobis vita aeterna; et dixit Veritas, non quæ fiet sicut futura est fides nostra, sed quae semper est Veritas, quia ibi est æternitas; dixit ergo Veritas, Hæc est autem vita æterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3): cum fides nostra videndo fiet veritas, tunc mortalitatem nostram commutatam tenebit æternitas. Quod donec fiat, et ut fiat, quia rebus ortis accommodamus fidem credulitatis, sicut in æternis speramus veritatem contemplationis, ne fides mortalis vitae dissonarct a veritate aeternae vitæ, ipsa Veritas Patri coaeterna de terra orta est (Psal.

---

Augustine, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa009/stoa0040.stoa009.opp-lat1.xml.
