Latin
Book 3
Augustine, De Trinitate 24
Unproofread scanNot analysed yet
Nam et Stephanus in Actibus Apostolorum eo inore narrat hæc, quo etiam in Libris veteribus conscripta sunt: Viri fratres et patres, audite, inquit: Deus gloriæ apparuit Abrahæ patri nostro, cum esset in Mesopotamia 1 (Act. VII, 2). Ne quis autem arbitraretur tunc Deuni gloriae, per id quod in se ipso est, cujusquam oculis apparuisse mortalium, ill consequentibus dicit, quod Moysi angelus apparuerit. Fugit, inquit, Moyses in verbo isto, et factus est inquilinus in terra Madian, ubi genuit filios duos. Et completis illic quadraginta annis, apparuit illi in deserto montis Sina angelus Domini in flammaignis in rubo. Moyses autem videns, mirabatur visum. Qui cum accederet considcrare, facta eat vox Domini dicens: Ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. Tremefactus autem Moyses, non audebat considerare. Dixitque illi Dominus, Solve calceamentum pedum tuorum (Exod. II, 15-III, 7), etc. Hic certe et angelum et Domiuum dicit, eumdemque Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob, sicut in Genesi scriptum est.